monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 11, 5
NON. NOVEMB. In Tarracina, Campaniae civitate, natale sanctorum Felicis presbyteri et Eusebii monachi, tompore Claudii imperatoris: qui videlicet Eusebius cum sepelisset sanctos martyres Iulianum et Caesarium, et ad sepulcra eorum orans ac ieiunans multos converteret ad fidem, quos Felix presbyter baptizabat: tenti sunt ambo a Leontio filio Leontii consularis ob eam maxime causam quia Caesarius patrem eius Christianum fecisset, et ad forum ducti, nec superati, inde in carcerem reclusi, et nocte eadem cum sacrificare nollent decollati, atque in fluvio sunt iactati; quorum corpora venerunt usque ad mare, et reiecta sunt ad littus, atque a presbytero quodam de Capua, nomine Quarto, inventa, qui ea mox imposita vehiculo duxit in casam suam, et curiose quaerens etiam capita invenit, ac iuncta corporibus sepelivit iuxta sanctum Caesarium.